monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 196, 3
Iam illud quantae gloriae est, quod Zachariae sacerdoti seni et Elisabeth sterili a Gabriele, id est, ab illo angelo promittitur, a quo Mariae nativitas Domini, nuntiatur: et quasi ex aliquo similis Domini, praemittitur filius sterilis ante filium Virginis, nescio quod maius miraculum ipsa nativitate declarans. Insperata prole posteritas muneratur; quia novo partu erat muneranda et ditanda virginitas. Praemittitur ante Iesum Christum Ioannes, quasi Testamentum vetus ante novum; ut dies diei eructet verbum, et sacramentorum obscura profunditas evidentioribus novae doctrinae mysteriis reveletur. Praemittitur ergo lucerna ante solem, servus ante Dominum, amicus ante sponsum, praeco ante iudicem, vox ante verbum. Et ideo de se dicit, Ego vox clamantis in deserto. Quid est quod beatus Ioannes vocem se esse dixit? Id est, quia Verbi annuntiator et praedicator erat.